# Epistolae Et Decreta 9-3-21

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, 9 to 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/9-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/9-3

Veniam itaque nominum postulamus, non Acacii, non utriusque Petri, non Dioscori, vel Timothei, quorum vocabula ad nos datae tuæ sanctitatis epistolae continebant, sed quos in aliis celebravit civitatibus episcopalis reverentia, et hoc exceptis urbibus, ubi vestrae beatitudinis libellus jam in plenum admissus est, nisi hanc quoque partem benevolentia statuerit vestra mitius corrigendam. Verum nec judicio (g) caret sedis apostolicæ, ut non magis venia dicenda sit quam deliberata jam ac perspecta difiinitio. Anastasius quidem religiosissimae memoriae vestrae culmen Ecclesiae palam aperteque constituit, cum hoc idem scriberet negotium praedecessori nostro, satis esse pacem affectantibus, si nomen tantum reticeatur Acacii. Ergo priora vestras sedis constituta sequitur qui non omnes memorias mortuorum judicat contemnendas, ut indigunm habeatur et incongruum, si non placidior omnibus non solum defunctis, sed etiam supersiilibus vestra divulgetur in omni fine terrarum lenitas. Et hoc quidem non dubitaverimus ita gratiosum vobis futurum, ut pacifico statim responso lsetior mundus reddatur. Retinet autem vestra sanctitas, quod.dudum scripsimus, ex Oriente supplicationes nobis esse destinatas, voluntatem ipsorum continentes et arbitrium, in quo sese duraturos ostendunt firmiter, et quo nulla ratione desistendum existimant. Hanc itaque chartulam secundum nostra promissa per Joannem virum reverendissimum episcopum dirigendam vobis in præsenti merito credidimus, ut a vestrasede etiam teuor ejus admissus ad colligendas proficiat et adunandas ubique venerabiles Ecclesias, et Hierosolymitanam praecipue; cui tamen omnes favorem impendunt. quasi matri Christiani nominis, ut nemo audeat ab ea sese discernere: consensum itaque propitium tuam sanctitudinem epistolari quoque pagina convenit declarare; ut, cognito omnibus atque patefacto, tenorem ejusdem chartulse a vobis etiam laudari, et tenaciter custodiri lætior mundus existat. Data (a) idibus Sept. Chalcedone, Rustico viro clarissimo consule. Accepta pridie calendas Decembris, consule suprascripto (anno Domini 520).

---

Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml.
