Latin
Se imperatorem electum esse significat
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 99
Unproofread scanNot analysed yet
Justinus Augustus Hormisdae papæ. Dei beneficia licet multis, maxime tamen summis pontificibus convenit indicari. Proinde sanctitati vestræ per has (6) declaramus epistolas quod primum quidem, inseparabilis Trinitatis favore, deinde amplissimorum procerum sacri nostri palatii et sanctis simi senatus, nec non electione firmissimi exercitus, ad imperium nos, licet nolentes ac recusantes, electos fuisse atque firmatos. Precamur proinde ut sanctis orationibus vestris divinae potentiæ supplicetis, quatenus initia nostri roborentur imperii. Hoc enim et nos sperare, et vos decet implere. Data calend. Augusti, Constantinopoli, Magno viro clarissimo consule (anno Domini 518).