# Decreta Ex Epistolis Excerpta 2.1

Pope Innocentius I, Decreta Ex Epistolis Excerpta, Dissertatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/decreta-ex-epistolis-excerpta/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/decreta-ex-epistolis-excerpta/2.1

In sequentem Epitomen epistolae Innocentii. Novas Innocentii I epistolas, quamvis nullas habeo promendas, non abs re tamen puto cnm lectoribus meis communicari oportere ea quae breviarium nostrum canonum in ms. codice Lucensi annorum nongentorum exhibet. Exstant in eo canones e nonnullis Innocentii epistolis expressi, et in epitomen redacti. In ea vero quae ex epistola ad Exsuperium exprimitur epitome deest canon 3, de iis, qui post baptismum magistratum agentes, in causa sanguinis sententiam tulerunt. Cujus omissionis nullam aliam rationem excogitare possum, nisi quod Pontifex ea in re nihil judicat decernendum. Qui succedit canon 4, qui in nostra epitome est 3, male expressus est; neque enim communione privantur uxorati, si adulteraverint, sed innocens ab adultero segregatur. Caetera cum epistola congruunt. Non est negligendum additamentum illud de Lamentationibus Jeremiae, quod ab uno nostro manuscripto suppeditatur, nec in editis legitur.

---

Pope Innocentius I, Decreta Ex Epistolis Excerpta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp362/tmp362/tmp362.tmp362.opp-lat1.xml.
