# Decreta Ex Epistolis Excerpta 2.5

Pope Innocentius I, Decreta Ex Epistolis Excerpta, Dissertatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/decreta-ex-epistolis-excerpta/2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/decreta-ex-epistolis-excerpta/2.5

Epistolae Innocentii ad Decentium synopsis plano barbara est, sed ejus primum caput veterem quemdam liturgicum ritum exprimit, quem edita non tangunt, quamvis in sensu cum editis congruit. Vetat Pontifex canone 1, ne pax ante tinem detur. Id vero anonymus noster ita expressit, Ordo missae ad pacem dare post quartam orationem. Quartae orationis nomine designari hic censeo illam quam ordo Romanus vetus apud Mabilloninm Musaei Ital. tom. II orationem ad complendum appellat. In missa enim oratio prior ea erat quae ante Apostolum, id est ante epistolam legebatur. Succedebat altera super oblata. Dein oratio Dominica tertia loco erat; quarta tandem oratio ad complendum habebatur. En ergo breviator noster cum Innocentio conciliatus.

---

Pope Innocentius I, Decreta Ex Epistolis Excerpta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp362/tmp362/tmp362.tmp362.opp-lat1.xml.
