Latin
Letter 6
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 10.8
Unproofread scanNot analysed yet
De his nihil legimus a majoribus definitum. Meminerant enim a Deo potestates has fuisse concessas, et propter vindictam noxiorum, gladium fuisse permissum, et Dei esse ministrum vindicem in hujusmodi datum (Rom. xiii, 1, 4). Quemadmodum igitur reprehenderem factum, quod auctore Deo vi derent esse concessum? De his ergo ita, ut hactenus servatum est, sic habemus, ne aut disciplinam evertere, aut contra auctoritatem Domini venire videamur. Ipsis autem in ratione reddenda gesta sua omnia servabuntur. Cap. IV. —9. Et illud desideratum est sciri, cur communicantes viri cum adulteris uxoribus non conveniant, cum contra uxores in consortio adulterorum virorum manere videantur.