# Epistolae Et Decreta 13.3

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/13.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/13.3

Haec ego quamvis crebris injuriis lacessitus tacere debuerim, nec conjunctissimum fratrem regnique confortes [Baron. consortem] tam fideliter admonere, tamen necessitudinem sanguinis stimulo taciti doloris anteferens, hortor atque suadeo, ut haec, si fieri potest, emendatis in posterum moribus corrigantur, ac divina iracundia, quantum re proditur excitata, votorum sedulitate placetur. Accipite a me summum simplicitatis indicium. Idcirco boc dementiae vostrae insinuandum putavi, ne mc vclnt gratulatione occulta faceret apud quemquam taciturnitas ipsa suspectum, neve quis crederet me talibus factis praebere consensum, et qui saepe ne acciderent commonuerim, posteaquam commissa sunt non dolerem.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
