# Epistolae Et Decreta 13.4

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/13.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/13.4

Nam quis esse posset expers doloris, qui se meminit Christianum, tantam subito perturbationem religionis inductam, ut omnem catholicae fidei statum necesse sit fluctuare? Erat inter episcopos causa quae collato d tractatoque consilio deberet absolvi. Missi ad sacerdotes urbis aeternae atque Italiae utroque ex parte legati: exspectabatur ex omnium auctoritate sententia, informatura regulam disciplinae ( integrum nempe esse debuerat, neque quidquam novari, dum definitio deliberata procederet), cum interea mirum quoddam praecipitium festinationis exarsit, ut non exspectatis litteris sacerdotum, qui fuerant mutua partium legatione consulti, non exnminatis rebus, in exsilium truderentur antistites, animadversioni prius addicti, quam sententiam judicii episcopalis experti. Denique quam immatura illa damnatio fuerit, res probavit. Namque hi quorum exspectabatur auctoritas, pacifica Joanni episcopo communione permissa [Baron. praemissa], sanciendam concordiam censuerunt, nec quemquam putarunt ante judicium consortio repellendum.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
