# Epistolae Et Decreta 18

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/18

INNOCENTII PAPAE AD JOANNEM CHRYSOSTOMUM CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM. Joannem ob oculos posita patientice commendatione consolatur. Dilecto fratri Joanni Innocentius. Etsi innocens prospera omnia exspectare et a Deo misericordiam petere debet, tamen etiam a nobis, qui patientiam suademus, competentes litterse per Cyriacum diaconum sunt transmissae, ne contumelia plus valeat ad opprimendum, quam bona conscientia ad spem relevandam. Neque enim tu docendus es, tot populorum doctor et pastor, optimos quosque semper et assidue probari, utrum in vigore patientiae permaneant, nec ulli labori ac molestiae succumbant. Et vero conscientia firmum est praesidium adversus omnia quae injuste accidunt: quae nisi quis patientia superaverit, malae suspicionis de se argumentum praebet. Cuncta enim tolerare debet, qui Dei primum, ac deinde conscientia: fiducia nititur. Quippe vir bonus ac probus exerceri quidem potest ad patientiam, superari vero non potest; cum divinae Scripturae mentem ejus muniant atque custodiant. Abundant enim exemplis lectiones saerae, quas populis tradimus, quae universos fete sanctos variis modis vexatos, et tamquam examine quodam probatos esse testantur, atque ita ad patientiae coronam pervenisse. Consoletur ergo charitatem tuam, frater admodum venerande, ipsa conscientia, quae in calamitatibus habet consolationem virtutis. Inspectante enim Domino Christo, in portu pacis conscientia pura consistit.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
