Latin
Letter 15
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 22
Unproofread scanNot analysed yet
INNOCENTII ΡΑΡAE, AD JULIANAM NOBILEM EXHORTA- TORIA. Singulare membrum Ecclesiae, tuae religionis amplitudinem exsistere, et a nobis reverentissime coli, satis est omnibus manifestum, ln ipso enim apice nobilitatis mullo nobiliorem Ecclesiae devotionem impendis, et magis laeta Christi agnitione, praeceptis ejus obtemperas, et in fide potius exsultas, quam tanti generis flore jactaris. Summae virtutis est, vicisse carnis: et magnae est Christi gratiae, nobilitatem moribus superasse, domina filia merito illustris. Certa igitur exsistens, dilectissima, vitae hujus quaecumque sunt spatia aeternis divinis que officiis illustrare contende: ut qui insignem te praestitit, reddat sibi per saecula clariorem.