# Epistolae Et Decreta 23

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/23

De suscipiendis clericis, quos Bonosus, antequam damnaretur, ordinasse cognoscitur. Innocentius Marciano episcopo Naissitano. Superiori tempore, si tamen recte recordor, memini me tam ad dilectionem tuam, quam ad fratres et coepiscopos nostros Rufum et exteros hujusmodi litteras de clericis Naissensibus transmisisse, his videlicet, qui se ante damnationem Bonosi assererent ab eodem tam presbyteros quam diaconos ordinatos, ut si relicto atque damnato ejus errore vellent Ecclesiae copulari, libenter reciperemur, ne forte qui essent digni recuperandae salutis, in eodem deperirent. Verum nunc in Ravennati urbe mihi constituto, propter Romani populi necessitates creberrimas, Germanio, qui se asserit esse presbyterum, atque Lupentius, qui se diaconum dicit, multorum talium quasi legatione suscepta. prece fusa, dolores proprios exprimere gestiverunt, asserentes se quidem ecclesias in dilectionis tuae constitutas paroeciis retinere, sed tuam communionem non potuisse se mereri, ea videlicet ratione, quia Rusticius quidam nomine, iterata ordinatione presbyterium suscepisset. Et non levi impedimento fit, dum aut illi dolent, hujusmodi hominem in Ecclesia retineri, aut ille sic peccari debere in alios arbitretur, quemadmodum in se agnoscit esse peccatum. Et quamvis de eadem re plenius litterae meae contineant, quas superius memoravi; tamen etiam nunc admonendam duximus fraternitatem luam, ut si vere constat, aliquos ante damnationem Bonosi ab eodem ordinatos, postea voluisse vel nunc velle reverti, eos recipiendos esse censemus; maxime cum memorati asserant, se in tantum anteriori tempore ordinatos, ut sanctae recordationis virum Cornelium episcopum Sirmiensis urbis, necnon et fratrem nostrum Nicetam, aliosque nonnullos fuisse praesentes, cum honoribus, quos se habere commemorant, augerentur. Unde, frater charissime, si eorum asserito fidem recipit veri, suscipiendos esse ambigere non debes, quos tam diu ecclesias sibi creditas passus… retinere.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
