# Epistolae Et Decreta 25.1.1-32

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, 25.1.1 to 25.1.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/25.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/25.1.1

Ex Dionysio Exiguo. I. Ut si sacerdos vel quilibet ex clero viduam uxorem duxerit, vel ejectam, suum perdat officium.— II. Ut si quis catechumenus habuerit uxorem, et, defuncta ea, post baptismum sortitus fuerit alteram, clericus non sit.—III. Quod non suscipiuntur in clero ab haereticis ordinati. IV.—Quod in ordinationibuscrimina vel vitia non bene credantur auferri. —V. Quod ii, qui a Bonoso haeretico ordinati sunt, propterea sint recepti, ne scandalum remaneret Ecclesiae.—VI. Quod in Ecclesia peccatum populi inultum soleat praeteriri.—VII. Quod subreptum fuerit apostolicae sedi, et suam in melius sententiam commutarit. Ex antiquo codice Corbeiensi, I. De iis qui duas suggeruntur accepisse uxores. II. Non dici oportere digamum eum qui catechumenus habuerit atque amiserit uxorem.—III. Qualiter crimina dimittantur in baptismum.—IV. De filiis qui ante baptismum nati fuerint.—V. De catechumenis, qui sanctis virtutibus studuerint.—VI. De haereticis clericis qualiter debeant reconciliari. VII. De sacrilegis et adulterii ad clerum admitti non debere. —VIII. Et qualiter haeretici accipiantur.—IX. De his qui se catharos atque mundos vocant.—X, De a Novationis atque haereticis revertentibus.—XI. De clericis catholicis qui ad heeretim transeunt.—XII. De receptione Pontini et Eustasi. Innocentius Rufo, Eusebio, Eustathio, Claudio, Maximiano, Eugenio, Gerontio, Joanni; Polychronio, Sopiironio, Flaviano, Hilario, Macedonio, Calicratio, Zosimo, Profuturo, Nicetae, [Quidam mss. Nicetio], Hermogeni, Vincentio, Asiologo, Terentiano, Herodiano et Marciano, episcopis Macedonibus et diaconis in Domino salutem. Magna me gratulatio habuit, cum post tot discrimina lotius, ut ita dixerim, mundi, Vitalis, archidiaconus. vestrarum portitor litterarum, ex illis partibus ad nos usque directus advenit. Quem cum vidissemus, illico, ut oportebat, percontati de vestro statu sumus. Verum ubi reperimus vos ex sententia degere, Deo nostro uberes gratias retulimus, quod suos famulos suisuue altaribus servientes et in adversis tuetur, et in prosperis gubernare dignatur.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
