Latin
Letter 17
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 25.10
Unproofread scanNot analysed yet
Sed canones apud Ni… constituti de Novatianis fieri permiserunt. Prius ille canon a patribus institutus ponendus est, ut possimus advertere vel quid, vel qualiter sensam sit ab eisdem vel praecptum. De bis, inquit, qui nominant se ipsos Catbaroe, id est mundos, et aliquando Veniunt ad catholicam Ecclesiam, placuit sanctae et magnae synodo, ut, accepta manus impositione, sic maneant in clero (Nic. syn. c. 8). Possum vero dicere, de solis troc Novatianis esse praeceptum, nec ad aliarum haeresum clericos pertinere. Nam si utique de omnibus in definirent, addidissent, a Novationis aliisque haereticis revertentes debere in suo ordine recipi. Quod ita esse, etiam illud maxime, quod de Paulia… dictum est, poterit confirmare, a quibus venientes etiam baptizari praecipiunt. Numquidnam, cum de Paulianistis jubent, omnes qui ab haereticis revertuntur, erunt hoc exemplo baptizandi (Nic. syn. c. 19)? Quod cum nullus audeat facere, de ipsis tantum esse praeceptum ratio ipsa demonstrat. Denique baptizatos rite ab evangelista Philippo, Petrus et Joannes sola manus impositione consummant. Illos vero, quos apostolus Paulus Joannis baptismate baptizatos reperit, interrogavitque an Spiritum sanctum suscepissent, fatentibusque se illud ne quidem nomen audisse, jussit eos baptizari (Act. viii, 17; xix, 2 seqq.) . Videtis ergo rite baptizatos, illo dono iterari non posse: et aliter, sola aqua lotos, baptizari in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti necessarium pervideri. Ita et de Novatianis tantum jussum esse, lucida manifestatione relegitur. Quod idcirco distinctum esse ipsis duabus haeresibus, ratio manifesta declarat, quia Paulianistae in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti minime baptizant (i; q, i, c. 53); et Novatiani iisdem nominibus tremendis venerandisque baptizant, nec apud istos de unitate potestatis divinae, hoc est, Patris et Filii et Spiritus sancti, quaestio aliquando commota est, et ideo omnibus segregatis haec sola electa est, cui istud crederent concedendum, quia nihil in Patris et Filii et Spiritus sancti sacramento peccarent.