Latin
Letter 17
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 25.15
Unproofread scanNot analysed yet
Atque Eustathium a me saepissime comprobatum nolite exspectare, ut diaconii gratia exspolietur. Sollicitos enim vos pro salute libenter audio (II Cor. ii, 10): contra caput etiam si faciendum sit, non libenter admitto. Cui manum porrigitis, vobiscum porrigo; cui porrigo, mecum porrigite. Haec enim ad Corinthios apostolica est declarata benignitas, ut in uno spiritu dictam ac reductam sententiam boni semper indifferenter sequantur. Nam, fateor, haec me primum res bene habet erga Eustathium diaconum, quod nec contra fidem quidquam locutus sit, nec loquentem admiserit, nec ad morlem crimen aliquod commisisse, vel jactatum umquam vel fictum recognoverim. Et qui in his salvus est, si quo pacto conversationes amabiles non habet, habendus est ut minus pro tempore dilectus, non ut inimicus aestimatur diabolo in perpetuum mancipandus. Cognosco illum inter illassimultates ac turbines contra multorum studia, non dico qualia, diversa sensisse, et hinc cum res ac calamitates ipsae emendatae sint, ad hoc usque Dizoniani et Cyriaci subdiaconorum non potuisse apud vos reviviscere commendatione. Exstinguite, quaeso, ab illo praedictisque quorumcumque videtis animosas ac non justas aemulationes, ut ipse apud nos integer, apud vos cum suis reparatus. profundam pacem, non fictam pervidens charitatem, omnibus vobis ac sigillatim occurrat, charitatis vinculis, quae nullis modis a Christo solvuntur, vobiscum pariter in perpetuum connexus laetetur in Domino. Data Idibus Decembris (13 Decemb. ann. 414) Flavio Constantio viro clarissimo consule.