Latin
Letter 17
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 25.4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed objicitur, quod in baptismo totum quidquid in vetere homine gestum est, sit solutum. Dicite mihi, cum pace vestra loquor: crimina tantum dimittuntur in baptismo, an et illa quae secundum Legis praecepta ac Dei instituta complentur? Uxorem ducere crimen est, aut non est crimen. Si crimen est, ergo praefata venia dixerim; erit auctor in culpa, qui ut crimina committerent, in paradiso, cum ipse ita eos jungeret, benedixit. Si vero non est crimen, quia quod Deus junxit (Gen. i, 28), nefas sit crimen appellari; et Salomon addidit: Etenim a Deo praeparatur viro uxor (Prov. xix, 14): quomodo creditur inter crimina esse dimissum, quod Deo auctore legitur consummatum?