# Epistolae Et Decreta 25.6.1-18

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, 25.6.1 to 25.6.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/25.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/25.6.1

Numquid si quis catechumenus virtutibus studuerit, humilitatem secutus fuerit, patientiam tenuerit, eleemosynas fecerit, morti destinatos qualibet ratione eripuerit, adulteria exhorruerit, castitatem tenuerit; quaero si haec, cum factus fuerit fidelis, amittit, quia per baptismum, totum quod vetus homo gesserit, putatur auferri? Aspiciamus gentilem hominem Cornelium, orationibus atque eleemosynis revelationem, Petrumque ipsum vidisse: numquid per baptismum haec illi ablata sunt, propter quae baptismum ei videtur esse concessum? Si ita creditur, mihi credite, non modicum erratur: quia quidquid bene gestum fuerit, et secundum praecepta legis custoditum, non potest b agenti deperire, quod quia ex Dei mandato efficitur, non potest dici peccatum: et quod peccatum non est, solvi inter peccata omnino non debet. Eritque integrum aestimare, aboleri non posse prioris nomen uxoris, cum non dimissum sit pro peccato, quia ex Dei sil voluntate completum· Cap. III.—7. (i, q. i, c. 17; Ivo p. 6, c, 59.) Ventum est ad tertiam questionem, quae pro sui difficultate longiorem exigit disputationem: cum nos dicamus, ab haereticis ordinatos, vulneratum per illam manus impositionem habere caput. [Et ubi vulnus infixum est, ut possit recipere sanitatem. Quae sanitas post vulnus secula, sine cicatrice esse non poterit:] atque ubi poenitentiae remedium necessarium est, illic ordinationis honorem locum habere non posse (Num. xix, 22). Nam si, ut legitur, quod tetigerit immundus, immundum erit: quomodo id ei tribuetur, quod munditia ac puritas consuevit accipere? Sed c contra asseritur, eum qui honorem amisit, honorem dare non posse: nec illum aliquid accepisse, quia nihil in dante erat, quod ille posset accipere. Acquiescimus, et verum est. Certe quia quod non habuit dare non potuit, damnationem utique, quam habuit, per pravam manus impositionem dedit: et qui comparticeps factus est damnationis, quomodo debeat honor, in accipere, invenire non possum.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
