# Epistolae Et Decreta 25.6.19-37

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, 25.6.19 to 25.6.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/25.6.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/25.6.19

Cap. IV.—8. Sed dicitur vera ac justa legitimi sacerdotis benedictio auferre omne virium quod a vitioso fuerat injectum. Ergo si ira est, applicentur ad ordinationem sacrilegi, adulteri atque omnium criminum rei, quia per benedictionem ordinationis crimina vel vitra putantur auferri. Nullus ait poenitentiae locus, quia id potest praestare ordinatio, quod longa satisfactio praestare consuevit. Sed nostrae lex est Ecclesiae, venientibus ab haereticis, qui tamen illic baptizati sunt, per manus impositionem laicam rantum tribuere communionem, nec e… his aliquem in clericatus honorem vel exiguam subrogare. At vero ii, quid Catholica ad haeresim transierunt, quos non aliter oportet nisi per poenitentiam suscipi, apud vos non solum poenitentiam non agunt, verum etiam honore cumulantur. Cap. V.—9. Sed Anysii quondam fratris nostri, allorumque consacerdotum summa deliberatio haec fuit, ur quos Bonosus ordinaverat, ne cum eodemremarrerent, ac fieret non mediocre scandalum, ordinati reciperentur. Vicimus, ut opinor, ambigua. Jam ergo (i, q. 7, e, 7; Ivo in prologo) quod pro remedio ac necessitate temporis statutum est, constat primitus non fuisse, ac fuisse regulas veteres, quas ab Apostolis vel apostolicis viris traditas ecclesia Romana custodit, custodiendasque mandat eis, qui eam audire consueverunt. Sed necessitas temporis id fieri magnopere postulabat. Ergo (i, q. i, c. 41; Ivo in prologo) quod necessitas pro remedio invenit, cessante necessitate, debet utique cessare pariter quod urgebat: quia alius esi ordo legitimus, alia usurpatio, quam tempus fieri ad praesens impellit.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
