# Epistolae Et Decreta 26.2

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/26.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/26.2

Verum illud video movisse animos vestros, quod in multis Bubalius saepe fallaciis deprehensus, objecerit exemplaria fictarum quasi a nobis litterarum, cum pro consuetudine hominis nihil quod proferret, jam fide dignissimum videretur. Sed sileatur omne jam de tali negotio murmur, et convicti diaboli ipsi anhelitus comprimantur. Subjunximus autem his priores litteras, quas per memoratos episcopos miseramus, quibus ita plenaria sensuum nostrorum sententia designata est, ut dum retegeritis, nihil ambiguum, nihil requirendum in hac causa de caetero repetatis. Hanc autem paginulam nostram sollicitius Cretensibus episcopis relegendam mittite: ut sciant plenissime quid sit de Buhalio et Tauriano caelerisque pronuntiatum; ut servent, qui digni adiministratione sunt, cavere a talibus, ne talia sortiantur.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
