# Epistolae Et Decreta 28.1-2

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/28.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/28.1-2

Quae Antiochiae propter pacem sunt gesta recolens, summa votorum politus, communionem libenter concedit, eamque offert Acacio, modo et eadem praestet. Apostolici favoris gratia magno pacis usque ad nos decore resplenduit: tantumque lucis gaudiorumque infulsit fidelibus, ut dicentes Deo maximas laudes majores nos debere fateremur. Plusque a Deo jucundati sumus, quod, discussis omnibus lateribus actionum tuae fraternitatis, ita totum pietate ac patientia gestum cognovimus, ut in omnibus Dominum laudaremus. Successumque ipsum ideo praestitum tuis laboribus videamus, quod tota virtute pacis amator existens, eam requisitam inveneris, et repertam summa charitate servaveris, cum erga omnes, tum praecipue circa illos, qui quondam Paulini atque Evagrii episcoporum censiti fuerant nomine. (Habeo summam votorum meorum, quod antiqui naevi purgatio tuis temporibus tuisque meritis praerogatur.) Quorum etiam illos ejusdem nominis, qui in Italia merita clericatus acceperunt, censui bono quietis gratiam retinere susceptam. Et quia noster compresbyter Cassianus gratum dixit tuae fore dignationi, si meo consilio in civitate vestra clericatus ordinem ducere censerentur; statui propter benevolentiam tuam, promissaque memorati, ut inter caeteros sacerdotes ministrosque qui in civitate sunt, annumerentur, frater charissime. Libenter praeterea de episcopis Elpidio atque Pappo cognovi, quod sine quaestione suas ecclesias recuperaverint: et multum in gestis, ut subjecta testantur, sollicitus inquisivi, utrum omnibus esset conditionibus satisfactum in causa beati et vere Deo digni sacerdolis Joannis. Et cum per singula assertio legatorum ex voto completa esse fateretur, gratias agens Domino, communionem Ecclesiae vestrae ita recepi, ut prae me feram, apostoliae sedis condiscipulos primos dedisse caeteris viam pacis, in qua firmatos vos nosque Domini Christi ita benignitas amplexabitur atque communiet, ut nullo de extero titillamento, vel levi cujusquam contentionis pudore pulsetur.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
