Latin
Letter 19
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 28.2
Unproofread scanNot analysed yet
Scripta autem Acacii episcopi, quoniam cum vestris sunt porrecta, suscepimus, ne per vestram injuriam ille, qui olim a nobis suspensus fuerat, repudiaretur: et tamen satis abunde in actis statuimus, sicuti dignanter relegere procurabis, quid in ejus persona debeat custodiri, ut si per omnia vestris consiliis actibusque tam sanctis se rogaverit esse communem, praestetur s seni favore vestro nostroque judicio communionis atque litterarum a nobis gratia praerogata. Subscripserunt viginti episcopi Italiae.