# Epistolae Et Decreta 3.1.31-41

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, 3.1.31 to 3.1.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/3.1.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/3.1.31

Quod sacerdotes et levitae cum mulieribus coire non debeant.—XVII. Quod monachus, st clericus factus fuerit, uxorem non ducat.—XVIII. Ut ex curialibus clericus non fiat propter voluptates quas a diabolo inventas exhibere compellitur.—XIX. De virginibus velatis, si deviaverint.—XX. De virginibus non velatis, si deviaverint. Innocentius Victricio episcopo Rotomagensi, salutem. Etsi tibi, frater charissime, pro merito et honore sacerdotii quo plurimum polles, vivendi et docendi ecclesiasticae regulae nota sunt omnia, neque est aliquid, quod de sacris lectionibus tibi minus collectum esse videatur; tamen quia Romanae Egclesiae normam atque auctoritatem magnopere postulasti, voluntati tuae morem admodum gerens, digestas vitae et morum probabilium disciplinas annexas litteris meis misi, per quas advertant Ecclesiarum regionis vestrae populi, quibus rebus et regulis Christianorum vita in sua professione debeat contineris qualisque servetur in urbis Romae ecclesiis disciplina. Erit dilectionis tuae, per plebes finitimas, et consacerdotes nostros qui in illis regionibus propriis ecclesiis praesident, regularum hunc librum quasi didascalicum atque monitorem sedulo insinuare; ut et nostros cognoscere, et ad fidem confluentium mores valeant docendi sedulitate formare. Aut enim propositum suum ex hac nostra congruenti lectione cognoscent, aut si quid adhuc desideratur, facile poterunt ex bona imitatione supplere.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
