# Epistolae Et Decreta 3.2

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/3.2

Apostolatus et episcopatus exordium a Petro. Incipiamus igitur, adjuvante sancto apostolo Petro, per quem et apostolatus et episcopatus in Christo coepit exordium, ut quoniam saepe plures emerserunt causae, quae in aliquantis non erant causae, sed crimina, ut de caetero sollicitudo sit unicuique sacerdoti in sua Ecclesia curam hujusmodi habere, sicut apostolus praedicat Paulus (Ephes. v, 27), talem Ecclesiam Deo exhibendam, non habentem maculam aut rugam, ne alicujus morbidae ovis afflatu conscientia nostra contaminata violetur. Propter eos igitur, qui vel ignorantia vel desidia non tenent ecclesiasticam disciplinam, et multa non praesumenda praesumunt, recte postulasti, ut in illis partibus istiusmodi, quam tenet ecclesia Romana, forma servetur. Non quo nova praecepta aliqua imperentur, sed ea, quae per desidiam aliquorum neglecta sunt, ab omnibus observari cupiamus, quae tamen apostolica et patrum traditione sunt constituta. Scriptum est namque ad Thessalonicenses, Paulo monente (II Thess. ii, 14): State, et tenete traditiones nostras, quas tradidi vobis sive per verbum, sive per epistolam. Illud certe tuam debet mentem vehementius excitare, ut ab omni labe saeculi istius immunis, ante Dei conspectum securus inveniaris. Cui multum enim creditur, plus ab eo exigitur (Luc. xii, 18), usura poenarum. Ergo quoniam non pro nobis tantum, sed pro populo Christi cogimur praestare rationem, disciplinam deificant populum erudire debemus. Exstiterunt enim nonnulli qui, statuta majorum non tenentes, castitatem Ecclesiae sua praesumptione violarent, populi favorem sequentes, et Dei judicium non timentes. Ergo ne silentio nostro existimemur bis praebere consensum, dicente Domino (Psal. xlix, 18): Videbas furem et currebas cum eo; haec sunt quae deinceps, intuitu divini judicii, omnem catholicum episcopum expedit custodire. Cap. I.—3. Primum, ut extra conscientiam metropolitani episcopi nullus audeat ordinare (Dist. lxiv, c. 5); integrum enim est judicium, quod plurimorum sententiis confirmatur: nec unus episcopus ordinare praesumat; ne furtivum beneficium praestitum videatur. Hoc enim et in synodo Nicaena constitutum est, atque definitum. Cap. II.—4. Item (Dist. lvi, c. 61) si quis post remissionem peccatorum cingulum militiae saecularis habuerit, ad clericatum omnino admitti non debet. Cap. III.—5. Si quae autem causae vel contentiones inter, clericos tam superioris ordinis, quam etiam inferioris, fuerint exortae (3, q. 6, c. 14), ut, secundum synodum Nicaenam, congregatis ejusdem provinciae episcopis jurgium terminetur, nec alicui liceat (sine praejudicio lamen Romanae Ecclesiae, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri), relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia Dei Ecclesiam nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias. Quod si quis forte praesumpserit, et ab officio clericatus submotus, et injuriarum reus ab omnibus judicetur.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
