# Epistolae Et Decreta 3.6.33-59

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, 3.6.33 to 3.6.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/3.6.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/3.6.33

Cap. VII.—10. Ut de aliena Ecclesia clericum ordinare nullus usurpet (Dist. 71, c. 2), nisi ejus episcopus precibus exoratus, concedere voluerit. Hoc etiam synodus statuit Nicaena (Can. 17), ut abjectum ab altero clericum altera ecclesia non reclpiat. Cap. VIII.—11. Ut venientes a Novatianis vel Montensibus per manus tantum impositionem suscipiantur; quia quamvis ab haereticis, tamen in Christi nomine sunt baptizati: praeter eos, qui si forte a nobis ad illos transeuntes rebaptizati sunt. Hi si resipiscentes, et ruinam suam cogitantes, redire maluerint, sub longi poenitentiae satisfactione admittendi sunt. Cap. IX.—12. Praeterea quod dignum et pudieum et honestum est, tenere Ecclesia omni modo debet, ut sacerdotes ei levitae cum uxoribus sus non coeant; quia ministerii quotidiani necessitatibus occupantur. Scriptum est enim (Levit. xi, 14), Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum Dominus Deus vester. Nam si priscis temporibus de templo Dei sacerdotes anno vicis suae non discedebant (Levit. xxi, 12), sicut de Zacharia legimus, nec domus suas omnino tangebant, quibus utique propter sobolis successionem uxorius usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu et praeter ex semine Aaron ad sacerdotium nulli fuerat praeceptum accedere (Num. xviii, 7): quanto magis hi sacerdotes vel levitae pudicitiam ex die ordinationis suae servare debebunt, quibus vel sacerdotium vel ministerium sine successione est, nec praeterit dies, qua vel a sacrificiis divinis, vel a baptismatis officio vacent! Nam si Paulus ad Curinthios scribit (I Cor. vii, 5), dicens, Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi, et hoc utique laicis praecipit: multo magis sacerdotes, quibus et orandi et sacrificandi juge officium est, semper debebunt ab hujusmodi consortio abstinere. Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore sacrificare usurpabit? aut qua conscientia, quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit (Tit. i, 15); Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum?

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
