Latin
3.6.60 to 3.6.89
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 3.6.60-89
Unproofread scanNot analysed yet
Sed forte licere hoe credit, quia scriptum est (I Tim. iii, 2; Tit. i, 6), Unius uxoris virum: non permanentem in concupiscentia generandi dixit, sed propter futuram continentiam. Neque enim integros corpore non admisit, qui ait (I Cor. vii, 7): Vellem autem omnes sic esset sicut et ego. Et apertius declarat, sic dicens (Rom. viii, 8): Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem jam nom estis in carne, sed in spiritu. Cap. X et XI. —13. De monachis (16, q. 1, c. 3) qui diu morantes in monasteriis, si postea ad clericatus ordinem pervenerint, non debere eos a priore proposito deviare. Aut enim sicut in monasterio fuit, et quod diu servavit, in meliori gradu positus amittere non debet: aut si corruptus postea baptizatus, et in monasterio sedens, ad clericatus ordinem accedere voluerit, uxorem omnino habere non poterit; quia nec benedici cum sponsa potest jam corruptus. Quae forma servatur in clericis, maxime cum vetus regula hoc habeat, ut quisquis corruptus baptizatus, clericus esse voluisset, sponderet se uxorem omnino non ducere. Cap. XII. —14. Praeterea frequenter quidam ex fratribus nostris curiales (Dist. 51, c. 3), vel quibuslibet publicis functionibus occupatos clericos facere contendunt; quibus posteo major tristitia, cum de revocandis eis aliquid ab imperatore praecipitur, quam gratia de ascito nascitur. Constat enim, eos in ipsis muniis etiam voluptates exhibere, quas a diabolo inventas esse non dubium est, et ludorum vel munerum apparatibus aut praeesse, aut interesse. Sit certe in exemplum sollicitudo et tristitia fratrum, quam saepe pertulimus imperatore praesente cum pro his saepius rogaremus, quam ipse nobiscum positus agnovisti, quibus non solum inferiores clerici ex curialibus, verum etiam jam in sacerdotio constituti ingens molestia ut redderentur imminebat. Cap. ΧΙII—15. Item (27, q. 1, c. Ivo, p.