Latin
Letter 21
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 30
Unproofread scanNot analysed yet
INNOCENTII PAPAS I AD ACACIUM BEROEAE EPISCOPUM. Qua conditione Acacio Innocentius communionem concedat. Adgaudere litteris fraternitatem tuam de receptis Paulini vel Evagrii episcoporum clericis populisque et de restitutis Elpidio atque Pappo coepiscopis percensuimus, et vel sero receptae pacis gratiam te fovere, postposita omni contentione, pervidimus. Unde has ad praestantissimum fratrem et coepiscopum nostrum Alexandrum reddendas tuae transmisimus unanimitati: videlicet ut si omnes inimicitiae, omnis aemulatio tam de nomine sancti Joannis mirandi episcopi, quam de omnibus ejusdem communionis participibus, a tua animositate discessit, has nostrae societatis recipias litteras, frater charissime; modo ut omnia, quae hic actis firmata sunt, apud mediatorem nostrum amabilem Alexandrum ore proprio, ut communicantem convenit, fatearis. Ut enim haec nobis unanimitatis charitatisque causa venerabilis est, sic inhaeret sollicita, ne quid obliquum aut subcisivum in quoquam residere conoscatur.