# Epistolae Et Decreta 31.2

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/31.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/31.2

Innocentius Maximiano episcopo. Miramur, prudentiam tuam scripta ad Atticum episcopum Constantinopolitanae urbis a nobis et prosecutione propria, et dato libello qui subter annexus est, postulare, a quo nec missas ullas saltem epistolas ad nos vel ad vestram synodum utique pertulisti; idque non petenti aestimes tribuendum, quod videas deprecantibus, discussa ratione, concessum. Communio enim suspensa restituitur demonstranti causas, quibus id acciderat, jam esse detersas, et profitenti conditiones pacis impleras. Quod neque apud vos, neque apud nos, ut praedixi, Atticus missis aliquibus suorum vel dicere voluit vel demonstrare completum, quemadmodum Antiochenae ecclesiae frater et coepiscopus noster Alexander digna legatione et prosecutus est et probavit. Quibus omnibus utique interesse dignatus, cognovisti quemadmodum singillatim omnia scriptorum nostrorum antehac de causa beatissimi Joannis quondam episcopi nostri discusserim, utque illi in omnibus satis evidenter monstrarint, universa, quae apud Antiochiam fieri debuerint, fuisse completa. Quorum amplexati pacem, utique fidem fecimus, et magnum tramitem omnibus eamdem postulaturis ostendimus; si modo quae discussa sunt atque completa, etiam ipsi se pro suo loco fecisse vel complesse aliquando monstraverint, communionemque, ut isti, legatione solemniter destinata, sibi rogaverint redhiberi. Exspectamus ergo et professionem memorati de completis omnibus conditionibus, quas diversis temporibus praediximus, et petitionem communionis, ut recte et petenti, et probanti se eamdem mereri, reddamus, frater charissime. Nam de omnibus plenissimas ad sanctam fratrum nostrorum synodum cludum litteras percepisti.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
