Latin
Letter 25
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 34.12
Unproofread scanNot analysed yet
Ilis ergo, frater charissime, omnibus quae tua dilectio voluit a nobis exponi, prout potuimus, respondere curavimus, ut Ecclesia tua Romanam consuetudinem, a qua originem ducit, servare valeat atque custodire. Reliqua vero, quae scribi fas non erat, cum adfueris, interrogati poterimus edicere. Erit autem Domini potentiae, etiam id procurare, ut et tuam Ecclesiam et clericos nostros, qui sub tuo pontificio divinis famulantur officiis, bene instituas, et aliis formam tribuas, quam debeant imitari. Data xiv kalendarum Aprilium (Martii xix, ann, 416 ),Theodosio augusto vii et Palladio viro clarissimo consulibus.