Latin
Letter 25
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 34.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ex Dionysio Exiguo. I. De pacis osculo dando post confecta mysteria. —II. De nominibus ante precem sacerdotis non recitandis. —III. Quod non debeant baptizati nisi ab episcopo consignari. IV. Quod rite omni sabbato jejunetur. —V. De fermento, quod civitatis tantum presbyteris dirigatur. —VI. De energumenis baptizatis. —VII. De poenitentibus. —VIII. De epistola S. Jacobi apostoli in qua pro infirmis orare praecipitur. Ex ros. Colbertino 932. I. Ut pacem in ecclesia peractis mysteriis communicaturi sibi invicem tradant. —II. Ut nomina offerentium non prius, sed intra mysteria recitentur. —III. De consignandis infantibus; solis de consecrato oleo licere dare episcopis. —IV. De fermento in die sancto Paschae, his tantum sacerdotibus, qui intra urbem sunt, tradi debere. —V. De jejunio sabbati. —VI. De his qui post baptismum a daemonio corripiuntur. —VII. De paenitentibus qui modus circa diem sanctum Pascha teneri debeat. —VIII. Ut oleum sanctum non solum sacerdotibus, sed et omnibus Christianis, in sua suorumque necessitate ungere liceat. —IX. Ut poenitentibus oleum sanctum, sicut et alia sacramenta, poenitentia tempore non concedatur. Innocentius Decentio episcopo Eugubino c salutem. 1. Si (Ivo p. 4, c. 67) instituta ecclesiastica, ut sunt a beatis Apostolis tradita, integra vellent servare Domini sacerdotes, nulla diversitas, nulla varietas in ipsis ordinibus et consecrationibus haberetur. Sed dum unusquisque non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit, hoc aestimat esse tenendum, inde diversa in diversis locis vel ecclesiis aut teneri, aut celebrari videntur; ac fit scandalum populis, qui dum nesciunt traditiones antiquas humana praesumptione corruptas, putent sibi aut ecclesias non convenire, aut ab Apostolis vel apostolicis viris contrarietatem inductam (Dist. 5, c. 11). Quis enim nesciat aut non advertat, id quod a principe Apostolorum Petro Romanae Ecclesiae traditum est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere servari; nec superduci aut introduci aliquid, quod auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum? praesertim cum sit manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam, et insulas interjacentes, nullum instituisse ecclesias, nisi cos quos venerabilis apostolus Petrus aut ejus successores constituerint sacerdotes. Aut legant, si in his provinciis alius Apostolorum invenitur, aut legitur docuisse. Qui si non legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc sequi, quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est, ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur omittere.