Latin
Letter 26
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 36.2
Unproofread scanNot analysed yet
Id enim agunt isti damnabilibus disputationibus suis, ut non defendendo, sed potius in sacrilegam superbiam extollendo liberum arbitrium, nullum relinquant locum gratiae Dei, qua Christiani sumus, qua et ipsum nostrae voluntatis arbitrium vere fit liberum, dum a carnalium concupiscentiarum dominatione liberatur, dicente Domino: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. viii, 36). Quod auxilium fides impetrat, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Isti autem asserunt, sicut a fratribus, qui etiam eorum libros legerunt, cognovimus, in eo Dei gratiam deputandam, quod talem hominis instituit creavitque naturam, quae per propriam voluntatem legem Dei possit implere, sive naturaliter in corde conscriptam, sive in litteris datam. Eamdem quoque legem ad gratiam pertinere, quod illam Deus in adjutorium hominibus dedit. Illam vero gratiam, qua, ut dictum est, Christiani sumus, cujus Apostolus praedicator est, dicens, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vii 22 seqq.) nolunt omnino cognoscere, nec aperte quidem oppugnare audent (I Cor. ii, 14).