# Epistolae Et Decreta 36.3

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/36.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/36.3

Sed quid aliud agunt, cum hominibus animalibus non percipientibus quae sunt spiritus Dei persuadere non cessant, ad operandam perficiendamque justitiam, et Dei mandata complenda, solam sibi humanam sufficere posse naturam? non attendentes quod scriptum est, Spiritus adjuvat infirmitatem nostram (Rom. viii, 26); et, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. ix, 16); et quod unum corpus sumus in Christo Jesu, singuli autem alter alterius membra, habentes dona diversa secundum gratiam quoe data est nobis (Rom. xii, v); el, Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. xv, 10); et, Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (Ibid., 57); et, Non quia idonei sumus aliquid cogitare quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. iii, 5); et, Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis ( Ibid. iv, 7); et innumerabilia, quae de Scripturis omnibus si colligere velimus, tomus non sufficit. Et veremur, ne apud te ista ipsa commemorando, quae majore gratia de sede apostolica praedicas, inconvenienter facere videamur. Sed ideo facimus, quia eo, quo infirmiores sumus, quaquaversus quisque nostrum verbo Dei praedicando putatur attentior, crebrius eos patimur et audacius insurgentes.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
