# Epistolae Et Decreta 36.5

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/36.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/36.5

Parvulos etiam propter salutem, quae per Salvatorem Christum datur, baptizandos negant; ac sic eos mortifera ista doctrina in aeternum necant, promittentes, etiam si non baptizentur, habituros vitam aeternam, nec pertinere ad eos, de quibus Dominus ait, Venit enim filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. xix, 10): quia isti, inquiunt, non perierant, nec est quod in eis salvetur, vel tanto pretio redimatur; quia nihil est in eis vitiatum, nihil tenetur sub diaboli potestate captivum, nec pro eis fusus est sanguis, qui fusus in remissionem legitur peccatorum. Quamquam per baptismum Christi etiam parvulorum fieri redemptionem libello suo Coelestius in Carthaginensi ecclesia jam confessus est. Sed multi, qui eorum perhibentur esse vel fuisse discipuli, haec mala, quibus fundamenta Christianae fidei conantur evertere, quacumque possunt affirmare non cessant.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
