# Epistolae Et Decreta 38.12

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.12

Puto nutem quod eum lateat, fidem Christi, quae postea in revelationem venit, in occulto fuisse temporibus patrum nostrorum; per quam tamen etiam ipsi Dei gratia liberati sunt, quicumque omnibus generis humani temporibus liberari potuerunt, occulto judicio Dei, non tamen vituperabili. Unde dicit Apostolus: Habentes autem eumdem spiritum fidei (utique cumdem, quem et illi) secundum quod scriptum est (II Cor. iv, 13), Credidi propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur (Psal. cxv, 1). Inde est, quod ait ipse mediator: Abraham concupivit videre diem meum; et vidit, et gavisus est (Joan. viii, 56). Inde Melchisedech, prolato sacramento mensae Dominicae, novit aeternum ejus sacerdotium figurare (Gen. xiv, 18). Jam vero data in litteris Lege, quam dicit Apostolus subintrasse ut abundaret delictum (Rom. v, 20), et de qua dicit: Si ergo ex Lege hereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. Quid igitur Lex? Transgressionis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. iii, 18, seqq.). Nonne salis ostenditur hoc actum esse per Legem, ut peccatum agnosceretur, et praevaricatione augeretur? Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Rom. iv, 15); et sic adversus victoriam peccati ad divinam gratiam, quae iu promissionibus est, confugeretur: atque ita Lex non esset adversus promissa Dei, quia ideo per illam fit cognitio peccati, et ex praevaricatione Legis abundantia peccati, ut ad liberationem quaerantur promissiones Dei, quod est gratia Dei; et incipiat esse in homine justitia, non sua, sed Dei, hoc est, data dono Dei.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
