Latin
Letter 28
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 38.14
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter si et ante tempus Legis, et tempore ipso Legis, justos patres ex fide viventes, non possibilitas naturae infirmae et indigae ac vitiatae et sub peccato venumdatae, sed Dei gratia per fidem justificabat, et nunc eadem in apertum jam veniens revelata justificat; anathemet ergo Pelagius scripta sua, ubi contra eam, etsi non per contumaciam, lamen per ignorantiam disputat, possibilitatem defendendo naturae ad vincenda peccata, et implenda mandata. Aut si ea sua esse negat, aut scriptis suis ab inimicis suis dicit immissa, quae sua esse negat, anathemet ea tamen et damnet paterna exhortatione et auctoritate sanctimoniae tuae. Si vult ergo, onerosum sibi et perniciosum discat Ecclesiae scandalum auferre: quod scandalum auditores et in perversum dilectores ejus usquequaque spargere non quiescunt. Si enim cognoverint cumdem librum, quem illius vel putam esse, vel norunt, episcoporum catholicorum auctoritate, et maxime sanctitatis tuae, quam apud cum esse majoris ponderis minime dubitamus, ab eodem ipso esse anathematum atque damnatum; non eos ulterius existimamus ausuros, loquendo contro gratiam Dei quae revelata esi per passionem et resurrectionem Christi, pectora fidelia et simpliciter Christiana turbare: sed potius, adjuvante misericordia Domini, concertantibus nobiscum charitale ac pictate flagrantibus orationibus tuis, non solum ut in aeternum beati, verum etiam justi et saucti sint, non in sua virtute, sed in eadem gratia confisuros. Unde et ad ipsum scriptam ab uno nostrum epistolam, ad quem per quemdam Orientalem diaconum, civem autem Hipponensem, tamquam purgationis suae quaedam scripta transmisit, tuae beattiudini potius credidimus dirigendam, melius judicantes et petentes, ut eam ei mittere ipse digneris. Sic enim eam legere potius non dedignabitur, magis in illa eum qui misit, quam qui scripsit attendens.