Latin
Letter 28
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 38.17
Unproofread scanNot analysed yet
Coetera quae illi objecta sunt, sicut gestis defensa perviderit, ita de his procul dubio tua beatitudo judicabit. Dabit sane nobis veniam suavitas mitissima cordis tui, quod prolixiorem epistolam fortassis, quam velles, tuae misimus sanctitati. Non enim rivulum nostrum tuo largo forti augendo refundimus; sed in hac non parva tentatione temporis, unde nos liberet cui dicimus, Ne nos inferas in tentationem, utrum etiam noster licet exiguus ex eodem, quo etiam tuus abundans, emanet capite fluentorum, boc a te probari volumus, tuisque rescriptis de communi participatione unius gratiae consolari.