# Epistolae Et Decreta 38.3

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.3

Non agitur de uno Pelagio. qui jam fortasse correctus est, quod utinam ita sit! sed de tam mullis, quibus loquaciter contendentibus, et infirmas atque ineruditas animas velut convinctas trahentibus, firmas autem et in fide stabiles ipsa contentione fatigantibus, usquequaque jam plena sunt omnia. Aut ergo a tua veneratione accersendus est Romam, et diligenter interrogandus, quam dicat gratiam, qua fateatur, si tamen jam fateatur, ad non peccandum justeque vivendum homines adjuvari: aut hoc ipsum cum eo per litteras agendum. Et cum inventus fuerit hanc dicere, quam docet ecclesiastica et apostolica veritas, tunc sine ullo scrupulo Ecclesiae, sine latibulo ambiguitatis ullius, absolvendus est, tunc est re vera de ejus purgatione gaudendum.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
