# Epistolae Et Decreta 38.5

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.5

Distinguenda est lex et gratia. Lex jubere novit, gratia juvare. Nec lex juberet, nisi esset voluntas: nec gratia juvaret, si sat esset voluntas. Jubetur ut habeamus intellectum, ubi dicitur, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. xxxi, 9); et tamen oramus ut habeamus intellectum, ubi dicitur, Da mihi intellectum, ut discam mandata tua (Psal. cxviii, 125). Jubetur ut habeamus sapientiam, ubi dicitur, Stulti aliquando sapite (Psal. xciii, 8); et tamen oratur ut sapientiam habeamus, ubi dicitur, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei (Jacob. i, 5). Jubetur ut habeamus continentiam, ubi dicitur, Cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum (Sap. viii, 21). Postremo ne nimium longum sit cuncta percurrere, jubetur ut non faciamus malum, ubi dicitur, Declina a malo (Psal. xxxvi, 27); et tamen oratur ut non faciamus malum ubi dicitur: Oramus autem ad Dominum, ne quid faciatis mali (II Cor. xiii, 7). Jubetur ut faciamus bonum, ubi dicitur, Declina a malo et fac bonum (Psal. xxxvi, 27); et tamen oratur ut faciamus bonum, ubi dicitur, Non cessamus pro vobis orantes et postulantes (Coloss. i, 9), atque inter caetera, quae illis orat, dicit: Ut ambuletis digne Deo in omne placitum, in omni opere et sermone bono (Ibid., 10). Sicut ergo agnoscimus voluntatem cum haec praecipiuntur; sic et ipse agnoscat gratiam cum petuntur.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
