Latin
Letter 28
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 38.6
Unproofread scanNot analysed yet
Misimus reverentiae tuae librum, quem dederunt quidam religiosi et honesti adolescentes servi Dei, quorum etiam nomina non tacemus; nam Timosius et Jacobus vocantur. Qui, sicut audivimus, et etiam nosse dignaris, ipsius Pelagii exhortatione spem quam habebant in saeculo reliquerunt, et nunc continentes Deo serviunt. Qui cum eodem errore tandem aliquando per qualemcumque operam nostram Domino inspirante caruissent, protulerunt cumdem librum, Pelagii esse dicentes, et ut ei responderetur, impendio rogaverunt. Facium est: ad eosdem rescripta est ipsa responsio (Liber Angu lini de Natura et Gratia); agentes gratius rescripserunt (Epist. apud Augustin. nunc 168). Utrumque misimur, et cui responsum est, et quod responsum est. Et ne nimium essemus onerosi, signa fecimus his locis, ubi petimus inspicere ne graveris, quemadmodum, sibi objecta quaestione quod gratiam Dei negaret, ita respondit, ut eam esse non diceret, nisi naturam in qua nos condidit Deus.