# Epistolae Et Decreta 38.7

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.7

Si autem hunc esse suum librum negat, aut eadem in libro loca, non contendimus: anathemet illa, et eam confiteatur apertissime gratiam, quam doctrina Christiana demonstrat, et praedicat esse propriam Christianorum, quae non est natura, sed qua salvatur natura: quae naturam non auribus sonante doctrina, vel aliquo adjumento visibili fovet sicut plantator quodam modo et irrigator extrinsecus, sed subministratione Spiritus et occulta misericordia, sicut facit ille, qui dat incrementum Deus (i Cor. iii, 7). Etsi enim quadam nou improbanda ratione dicitur gratia Dei qua creati sumus, ut non nihil essemus, nec ita essemus aliquid, ut cadaver quod non vivit, aut arbor quae non sentit, aut pecus quod non intelligit; sed homines, qui et essemus, et viveremus, et sentiremus, et intelligeremus; et de hoc tanto beneficio creatori nostro gratias agere valeamus; unde merito et ista gratia dici potest, quia non praecedentium aliquorum operum meritis, sed gratuita Dei bonitate donata est: alia est tamen, qua praedestinati vocamur, justificamur, glorificamur, ut dicere possimus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio suo proprio non peper-cit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. viii, 3).

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
