# Epistolae Et Decreta 39.7

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/39.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/39.7

Sed possem plura dicere, nisi vos constaret cuncta dixisse. Quisquis ergo huic assentiens videtur esse sententiae, qua dicat adjutorio nobis non opus esse divino, inimicum se catholicae fidei, et Dei beneficiis profitetur ingratum. Nam nec nostra communione sunt digni, quam praedicando taliter polluerunt. Ipsi enim sua sponte, dum sequuntur illa quae dicunt, longius a vera religione refugerunt. Cum enim hoc totum in nostra professione consistat, quotidianisque precibus nihil agamus, nisi quemadmodum Dei misericordiam consequamur; quemadmodum ferre possumus ista jactantes? Quis, rogo, tantus illorum pectora error obcaecat, ut si ipsi nullam Dei gratiam sentiunt, quia nec digni sunt, nec merentur; nec do aliis considerent quid quotidie singulis gratia divina largiatur? Sunt quidem isti omni caecitate dignissimi, qui nec hoc sibi reliquerunt, ut se auxilio credant revocari ab erroribus posse divino. Negantes enim adjutorium, non aliis, sed sibi hoc penitus abstulerunt: qui avellendi sunt longius et ab Ecclesiae procul removendi visceribus; ne diu inultus multa occupans, insanabilis post error increscat. Si enim diu fuerint sub hac impunitate versati, necesse est multos in hanc suae pravitatem mentis inducant decipiantque innocentes, vel potius imprudentes, qui fidem catholicam nunc sequuntur. Putabunt enim cos recte sentire, quos adhuc vident in Ecclesia perdurare. Separetur ergo a sano corpore vulnus insanum, remotoque morbi saevientis afflatu, cautius quae sunt sincera perdurent, et grex purior ab hac mali pecoris contagione purgetur. Sit totius corporis illibata perfectio, quam vos sequi et tenere hac in illos pronuntiatione cognovimus, et una vobiscum pari assensione servamus.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
