Latin
4.8.1 to 4.8.17
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 4.8.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Quatenus huic synodo scripta dici possit sequens epistola. —His positis, cum exploratum sit atque indubitatum, Toletanam illam synodum, cujus canones et gesta in memorato Hispaniarum concilio referuntur, anno 400 fuisse celebratam, nulla jam restare videtur controversia, quin huic Toletanae synodo sequens Innocentii epistola inscripta sit. Primo enim in ea, ut num. 6 et 7 legere est, synodi hujus gesta et decreta non semel laudantur. Deinde Innocentius, num. 10, eos alloqui se notat episcopos, «qui secundum regulas Nicaenas ordinationes faciendas esse per sententiam decreverunt. »At vero Toletani i concilii praesules «constituto primitus concilii Nicaeni perpetuo esse servanda, nec ab iis esse recedendum »in ipso prooemio cum decrevissent, ad ea constituenda, quae in ordinationibus servari debeant, progrediuntur. Non sic tamen ad Toletanam synodum ut adhuc congregatam, sed ad eos potius episcopos qui in illa convenerant, scribere intelligendus est Innocentius. Nisi quis malit hic Toletana synodi nomine episcopos ad Toletanam synodum pertinentes intelligi. Certe de Toletano i concilio ut dudum celebrato laudatus papa, num. 6, loquitur. Nec Patruinus ille venerabilis memoriae, cujus loco Gregarium suffectum esse, num. 9, memorat, alius videtur ab eo qui Toletani i concilii canonibus primus subscripsisse legitur. Deni …uc Innocentii hac in epistola studium eo io primis spectat, ut schisma ex Symphosio, Dictinio aliisque cum honoribus suis in Toletana synodo receptis natum, et latius iu dies serpens, comprimat atque componat. Quocirca inter hanc epistolam et illam synodum intervallum aliquod interjectum esse manifestum est. Quantum vero intercesserit, definiri certo nequit. Tantum conjicere licet, epistolam istam ante scriptam esse, quam Hispania bellicis tumultibus perturbaretur, adeo que ante annum 408 quo Constantinus Honorio provinciam illam eripuit. Sed utrum epistola superiori posterior sit, necne, licet ignoremus, ob rerum tamen de clericorum ordinationibus in utraque definitarum affinitatem, ambas proximas habere lectori gratum atque commodum erit.