# Epistolae Et Decreta 41.5

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/41.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/41.5

Librum sane, qui ejus esse diceretur, nobis a vestra charitate transmissum evolvimus: in quo multa contra Dei gratiam legimus esse conscripta, multa blasphema, nihil quod placeret, nihil pene quod non penitus displiceret, a quovis damnandum atque calcandum, cujus similia, nisi, qui ista scripserat, nemo alter in mentem reciperet atque sentiret. Nam hoc loco de lege latius disputare, velut coram posito repugnanteque Pelagio necessarium esse non duximus; cum vobiscum totam scientibus, parique nobiscum assensione gaudentibus colloquamur. Tunc enim melius haec exempla ponuntur, quando cum iis, quos harum, constat rerum imprudentes esse, tractamus. Nam de naturae possibilitate, de libero arbitrio, et de omni Dei gratia, et quotidiana gratia, cui non sil recte sentienti uberrimum disputare? Anathemet ergo iste quae sensit: ut illi, qui ejus sermonibus fuerant praeceptis huc collapsi, quid tandem habeat fides vera cognoscant. Facilius enim revocari poterunt, cum ista a suo senserint auctore damnari. Quod si ille pertinaciter in hac voluerit impietate persistere, agendum est quatenus veliis possit subveniri, quos non suus, sed hujus magis error induxit; ne et illis haec medicina pereat, cujus iste talem non admittit nec postulat curam. ( Et alia manu:) Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi. Data sexto kalendas Februarias (Jan. 27, ann. 417) post consulatum gloriosissimi Theodosii augusti vu et Junii Quarti Palladii V. C.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
