Latin
Molitum, In Epistolas Tres Sequentes
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 43.1
Unproofread scanNot analysed yet
Tres epistolae sequentes inter pontificias litteras e veteri Vaticanae bibliothecae libro Romae primum editae, postea et a Baronio collatione earum, facta cum allero codice ad annum 416 recusae sunt. Unde vero iis scribendis occasionem datam existimari primus illarum editor, sic explicat: «Cum Joannes Hierosolymorum episcopus Origenis errores sequeretur, Hieronymus apud Bethleem degens, aliique permulti ab ejus communione abstinebant. Quam ob rem Joannis opera multis affecti sunt malis. »Veriorem autem illarum causam comperimus ex iis, quae Augustinus ad calcem libri de Gestis. Pelagii narrat in hunc modum: «De bis autem, quae, post boc judicium (Diospoli in Palaestina habitum) ibi a nescio quo cuneo perditorum, qui valde in perversum perhibentur Pelagio, suffragari, incredibili audacia perpetrata dicuntur, ut Dei servi et ancillae ad curam sancti Hieronymi pertinentes, sceleratissima caede afticerentur, diaconus occideretur, aedificia monasteriorum incenderemur, vix ipsum ab hoc impetu atque incursu impiorum in Dei misericordia turris munitior tueretur, tacendum nobis potius video, et exspectandum quid illic fratres nostri episcopi de bis tantis malis agendum existimeut, a quilbus eos dissimulare posse quis credat?» . Ea enim quae in subjectis epistolis describuntur mala. Hieronymum minime ah Origenistis, sed a Pelagianis perpessum esse liquet.