Latin
Molitum, In Epistolas Tres Sequentes
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 43.3
Unproofread scanNot analysed yet
Joannem Hierosolymitanum minacibus adeo litteris corripuit is papa, non solum, quia ejus erat tanta flagitia vel coercere vel vindicare; sed et quia eum illis favisse suspirio forte non deerat. Non latebant veteres inter illum et Hieronymum Origenis causa etsi jam pridem sopitae simultates. Fama quoque nuntiante audierat, quantum a Joanne Pelagius diligeretur. Quocirca ipsum Joannem Augustinus epist, 179, n. i, sic alloquitur: «Pelagium vero fratrem nostrum, filium tuum, quem audio quod multum diligis; »et num. 5: «Si diligitis Pelagium, diligat vos etiam ipse, immo magis se ipsum, et non vos fallat.»