# Epistolae Et Decreta 43.3

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Molitum, In Epistolas Tres Sequentes. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/43.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/43.3

Joannem Hierosolymitanum minacibus adeo litteris corripuit is papa, non solum, quia ejus erat tanta flagitia vel coercere vel vindicare; sed et quia eum illis favisse suspirio forte non deerat. Non latebant veteres inter illum et Hieronymum Origenis causa etsi jam pridem sopitae simultates. Fama quoque nuntiante audierat, quantum a Joanne Pelagius diligeretur. Quocirca ipsum Joannem Augustinus epist, 179, n. i, sic alloquitur: « Pelagium vero fratrem nostrum, filium tuum, quem audio quod multum diligis; » et num. 5: « Si diligitis Pelagium, diligat vos etiam ipse, immo magis se ipsum, et non vos fallat.»

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
