Latin
Letter 34
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 45
Unproofread scanNot analysed yet
Innocentius Hieronymum, ob ea qum passus est consolatur, et quid pro tempore faciendum duxerit, ac jam fecerit, declarat. Dilectissimo filio Hieronymo presbytero Innocentius. Numquam boni aliquid contentionem fecisse in Ecclesia testatur Apostolus; et ideo haereticorum correptiones primum fieri jubet magis, quam diuturna duci collatione. Quae regula dum negligenter aspicitur, malum non vitatur quod cavendum est, sed augetur. Tamen quoniam dolor gemitusque tuus ita quatit viscera nostra, ut ratio non tractandi consulendique sit: primum constantiae tuae alloquor fidem. Pro veritate quisque injuria, aut, ut dicis, periculo percelletur, quia exspectet beatitudinem, multis saepe narrastis, et tuarum te praedicationum bene memorent commonemus. Itaque excitati tanta malorum scena, arripere auctoritatem sedis apostolicae ad omne comprimendum nefas festinavimus; sed in quem insurgeremus nec nomine appellatum legimus, nec criminis aliqua ratione taxatum. Quod ergo possumus, condolemus. Si deposueris autem apertam manifestamque in homines aliquos accusationem, aut judices competentes tribuam, aut si aliquid urgentius sollicitiusque a nobis fieri potest, non retardabo, fili dilectissime. Tamen episcopo fratri meo Joanni scripsi, ut circumspectius agat: nc quid circa ecclesiam sibi creditam adhuc tale aliquid fiat, quale providere et propellere, ne accideret, vel ne accidat, etiam ipsi sit ei postea molestissimum.