# Epistolae Et Decreta 48.1

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/48.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/48.1

I. Sic quio vobens partem sibi corporis amputavit clericus esse non potest; nolens autem potest.—ii. Quod digami admitti ad clerum non possint. iii. Qui de laicis ad cirrum non debeant promoveri.— IV. Qui de laicis possint clerici fieri. Hic aperte concuba prohibetur.—V. De temporibus in cleri ordinibus immorandis. Innocentius felici episcopo Nucerino. Mirari non possumus, dilectionem tuam sequi instituta majorum, omniaque, quae possunt aliquam recipere dubitationem, ad nos quasi ad caput atque ad apicem episco potus referre, ut consulta videlicet se des apostolica ex ipsis rebus dubiis certum aliquid faciendumque pronuntiet. Quod nos et libenter accipimus, et dilectionem tuam memorem canonum comprobamus.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
