# Epistolae Et Decreta 5.3.20-34

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, 5.3.20 to 5.3.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/5.3.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/5.3.20

cum utique bono cuique in rebus talibus vinci melius sit, quam malo more pravum propositum quod semel placuit obtinere. Nam quae alia causa, et superioribus temporibus, illius Luciferi praeter pertinaciam fuit, quae eum retraxit a concordia illorum, qui Arianorum haeresim prudenti conversione damnaverant? Eodem studio, Priscilliani detestabili secta omnium merito consensione damnata, receptos in catholicam fidem eos, qui consilio saniore conversi sunt, aegerrime aliquos tulisse cognovimus: quibus facium utile et ipsam ecclesiarum pacem displicuisse detegitur. Nam cum unitatis proposito ipsi quoque Symphosius atque Dictinius, damnantes pravam haeresim, sint recepti, ut personis talibus amputatis exstingueretur penitus innata dissensio; inventi sunt quibus recte facta (Mss. facit) ipsa correctio displiceret. Et nunc ecclesiae dissident, quae non modica a se animositate dissimulant (Seu discordant et in simultates abeunt). Quod si saniore consilio a sacerdotibus fuisset custodita correctio; et status catholicae fidei integer permaneret, et nullum scandalum concordiam rebus omnibus utilem corrupisset. Honores illis servatos aliqui iniquo animo ferunt. —Quaero enim, quare doluerint Symphosium atque Dictinium, aliosque, qui detestabilem haeresim damnaverunt, receptos in fidem catholicam tunc fuisse? Num quod non aliquid de honoribus amiserint quos habebant? Quod si quos hoc pungit aut stimulat, legant Petrum apostolum post lacrymas hoc fuisse quod fuerat: considerent Thomam post dubitationem illam nihil de prioribus meritis amisisse: denique David prophetam egregium post manifestam confessionem suam prophetiae suae meritis non fuisse privatum. Quod si emendatio conversionis et errores ipsos amputat, et retinet dignitates; quae malum ratio est, viam recti et iter quod dirigat ad salutem, proposito pertinaciae nolle retinere?

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
