# Epistolae Et Decreta 51

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/51

In paroeciam alienam invadere, aut quidquam in ca, inconsulto ipsius episcopo, agere non licere. Innocentius Florentino episcopo Tiburtinensi. Non semel, sed aliquoties clamat Scriptura divina transferri non oportere terminos a patribus constitutos: quia nefas est, si quod alter semper possederit, alter invadat, quod tuam bonitatem frates et coepiscopus noster Ursus asserit perpetrasse. Nam Nomentanam sive Feliciensem paroeciam, ad suam dioecesim a majoribus pertinentem, invasisse te, atque illic divina celebrasse mysteria, inconsulto eodem ac nesciente, non sine dolore conquestus est. Quod si verum est, non leviter te incurrisse cognoscas. Unde si declinare cupis tantae usurpationis invidiam, nostris litteris admonitum te convenit abstinere. Certe si aliquid tibi credis justitiae suffragari, integris omnibus, et in pristino statu manentibus, post dies venerabiles Paschae adesse debebis, ut memorati possis intentionibus respondere: partibusque in medio collocatis, quid antiquitas aut veritas habeat, requiramus.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
