# Epistolae Et Decreta 53.1

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/53.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/53.1

SEU LITTERARUM PELAGII AD PAPAM INNOCENTIUM, POST MORTEM EJUS, SED CUM EUM DEFUNCTUM NESCI- RET, SCRIPTARUM FRAGMENTA. In his, teste Augustino ( Lib. de Gratia Christi, c. 50), Pelagius dicit, esse de quibus eum homines infamare conantur: unum, quod neget parvulis baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittat: aliud, quod ita dicat posse hominem vitare peccatum, ut Dei excludat auxilium, et in tantum libero confidat arbitrio, ut gratiae repudiet adjutorium.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
