# Epistolae Et Decreta 53.4

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/53.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/53.4

Item adversarios suos ad librorum, quos pridem conscripserat, lectionem provocabat bis verbis (Ibid., c. 35): « Legant illam epistolam, quam ad sanctum virum Paulinum episcopum ante duodecim fere annos scripsimus, quae trecentis forte versibus nihil aliud quam Dei gratiam et auxilium confitetur, nosque nihil omnino boni facere posse sine Deo. Legant etiam epistolam ad sanctum Constantium episcopum (Ibid., c. 36), ubi breviter quidem, sed plane libero hominis arbitrio Dei gratiam auxiliumque conjunxi. Legant etiam quam ad sacram Christi virginem Demetriadem in Oriente conscripsimus (Ibid., c. 37): et invenient nos ita hominis laudare naturam, ut Dei semper gratiae addamus auxilium. Legant etiam recens meum e opusculum (Ibid., c. 41), quod pro libero nuper arbitrio edere compulsi sumus: et agnoscent quam inique nos negatione gratiae infamare gestierint, qui per totum pene ipsius textum operis perfecte atque integre et liberum arbitrium confitemur et gratiam. »

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
