# Epistolae Et Decreta 55

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, Letter 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/55

SEU FRAGMENTUM EPISTOLAE QUAM AD SEVERIANUM EPI- SCOPUM SCRIPSIT INNOCENTIUS UNUS EX PRIMIS ROMAE EPISCOPIS. Cum divinum e coelis Verbum advenit, et in Virginis sanctae Mariae visceribus, de qua carnem sumpsit, habitavit, nequaquam corpus suum de coelo secum detulit, neque suam in terris divinitatem adeptus est; sed ipse Deus erat, corpus suum in Virginis utero efformavit; neque ullum in suo corpore conficiendo socium habuit, sed unus ipse confecit. Confitemur autem in omnibus quae ab humanitate fiebant, comitem fuisse divinitatem, quae nullo umquam vel minimo temporis articulo ab humanitate sejuncta fuit. Confitemur etiam, eo ipso tempore quo noster e coelis Servator advenit. atque in Virginis Mariae uterum descendit, divinitatem cum humanitate conjunxisse, quie numquam ulla in re vel actione divisae fuerunt, quandoquidem indivisibiles erant. Ac veluti ejus divinitas fine caret, ita et ejusdem humanitas post resurrectionem in aeternum manet. Lac de femina suxit, nihilominus divinitas atque humanitas unum (Christum) constituebant. Nec quisquam putet, quo tempore divinum in terris Verbum ad suscipiendum abs Joanne baptismum accessit, tunc initium divinitatis ejus fuisse, cum videlicet vocem Patris c coelo exeuntem Joannes audivit. Haud sane ita res se habet; verum ipso temporis articulo, quo in uterum Virginis descendit, unum cum corpore et divinitate individuum effectum est; fuitque divinitas cor…ris consors, atque immutabili quadam ratione et inseparabili facta est unica unitas. Divinitas ab humanitate non est sejuncta. Christo in cruce existente, divinitas ab ejus humanitate non secessit. In coelum ascendit cum corpore quod de Virgine Maria sumpsit, atque ad optimi Patris sui dexteram sedit, Haec fides nostra est. Qui autem non ita credunt, eos catholica Ecclesia expellit, immo auctor ejusdem Deus excommunicat. Laus Deo in aeternum! Amen.

---

Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml.
